

Epistola I ad Thessalonicenses*
Caput 5: Versus 2
Dies Domini.Hic dies est hominum pro libitu suo, sed tunc erit dies Domini.Sicut fur.Ita improvisus veniet malis tunc, quod et in obitu cujusque fit. Sicut fur, non dico die sed nocte, cum latentius venit, et homines dormiunt, tunc omnia subripit: ut qui divitem se putabat, evigilans nihil inveniat. Ita multi hic bene securi, nihil boni se habere tunc invenient. Propter hoc incoepit de temporibus ut moneret eos cavere sibi, ne ita deprehendantur.